PROCONSULARE Imperium

PROCONSULARE Imperium
PROCONSULARE Imperium
apud iul. Capitolin. in Antonino Pio, c. 4. Adoptatus est ——— factusque est Patri et in Imperio Proconsulari et in Tribunitia potestate collega: nomen dignitatis Imperatoribus propriae. Nampe inter Principatus titulos utrumque, iam inde ab Augusto, quarum dignitatum origo diligenter exposita est apud Dionem. Graeci Proconsulare Imperium, modo τὴν Α᾿ρχὴν τὴν Α᾿νθύπατον nominant, modo τὴν τῶν Γ῾πάτων ἐξουσίαν: Cedrenus τὴν Α᾿νθυπάτων ἀξίαν. Mirum vero cum uterque titulus hic omnibus Imperatoribus competierit, non tamen omnes aeque usurpâsse. Nam Tribunitiae Potestatis titulum Imperatorum nemo post Augustum praetermisit, uti ex historiis, nummis, saxis patet. Proconsularis Imperii vero et Historici in rebus gestis multorum Imperatorum qui Augustum sunt sequuti, non meminerunt, aut rarissime: et alia eorundem Principum monumenta penitus eum titulum silent. Et quidem in veterib. Inscr. sex tantum inveniri, qui Proconsules nominentur: Severum,
filium eius Caracallam, Macrinum, Antoninum Heliogabalum, Alexandrum Mammaeae et Aurelianum; qui passim in veterib. saxis, PROCONSULES, vel iterum PROCONSULES, appcllantur etc. Isaac. Casaubonus refert. Augustus itaque non contentus perpetuâ Dictaturâ, omnium Populi Romani Magistratuum, et qui intra Urbem, et qui extra (ut Proconsules) imperium haberent, titulis et insignibus ornari munirique voluit. Unde et sucessoribus eius, inter alia, Proconsulare quoque Imperium, honoris gratiâ semper delatum est, et tam Caesaribus, quam Augustis, solebat dari. Tacitus, Annal. l. 1. c. 14. At Germanico Caesari Proconsulare Imperium petivit, missique Legati qui deferrent. Ut autem Proconsules Augusti ab illo Proconsulari iure, sic illi quos Proconsules in provincias Populi sortito misit Senatus, ius Proconsulare dicebantur accipere a Senatu. Trebllius in XXX. Tyrann. c. 22. Simul etiam Gallieni factum, qui quum Theodoto vellet Imperium Proconsulare decernere, a Sacerdotibus est prohibitus, qui dixerunt, fasces Consulares ingredi Alexandriam non licere. Sic Ius Praeterium decerni dicebatur Praesidibus, qui Praetores vel pro Praetore provincias erant administraturi. Vopiscus in Probo, de Senatu, Proconsules crearent, Legatos Proconsulibus darent, Praesidibus in Praetorium darent etc. Vide Salmas. ad Capitolin. in Marco, loc. cit. ubi etiam ante Severum, et Marcum Antoninum, et Commodum, et Verum, et Gordianum et Valerianum et Gallienum et reliquos omnes ita passim in veterib. saxis inscribi, observat: adde quae Casaubonus habet ad Augustum Suetonii, c. 89. quaeque infra dicemus de Publio Proconsule.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Imperium (Rom) — Der Begriff Imperium (von lateinisch imperare, „herrschen“, „befehlen“, „gebieten“) gehörte im römischen Reich zum Konzept der rechtlichen Amtsbefugnisse. Ein Mann, der ein Imperium innehatte, hatte fast absolute Macht innerhalb des… …   Deutsch Wikipedia

  • Imperium proconsulare — Der Begriff Imperium (von lateinisch imperare, „herrschen“, „befehlen“, „gebieten“) gehörte im römischen Reich zum Konzept der rechtlichen Amtsbefugnisse. Ein Mann, der ein Imperium innehatte, hatte fast absolute Macht innerhalb des… …   Deutsch Wikipedia

  • Imperium — Supermacht; Weltmacht; Großmacht; Weltreich * * * Im|pe|ri|um 〈n.; s, ri|en〉 1. Weltmacht, Weltreich 2. starker Verbund, mächtiger Zusammenschluss (FirmenImperium) ● das römische Imperium [lat., „Befehl, Herrschaft, Staatsgewalt“] * * *… …   Universal-Lexikon

  • Sozialgeschichte des Römischen Kaiserreichs — Dieser Artikel beschäftigt sich mit der Entwicklung der Gesellschaftsgeschichte des römischen Kaiserreichs. Inhaltsverzeichnis 1 Die kaiserliche Staatsverfassung und die Entwicklung des römischen Staates nach 31 v. Chr. 2 Die soziale Struktur im… …   Deutsch Wikipedia

  • Lex de Imperio Vespasiani — Tabla de bronce encontrada por Cola di Rienzo que contiene la Lex de Imperio Vespasiani. Museos Capitolinos, Roma. CIL VI, 930=31207; 1232=31538 La llamada Lex de Imperio Vespasiani, Ley del Poder de Vespasiano en latín, es una ley escrita en una …   Wikipedia Español

  • PATRIS Patriae titulus — Imperii auspiciis, inter alia insignia Augustis conferri solitus. Ita enim de Probo Flav. Vopiscus vel potius apud eum Manlius Statianus qui primae sententiae tunc in Senatu erat, c. 12. Decerno igitur P. c. vobis omnium concinentibus, nomen… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Agrippa — Agrịppa,   Marcus Vipsanius, römischer Staatsmann, * 63 v. Chr., ✝ 12 v. Chr.; Jugendfreund und bedeutender Feldherr des Kaisers Augustus, für den er die Siege bei Mylae und Naulochos über Sextus Pompeius, bei Aktium (31 v. Chr.) über M.… …   Universal-Lexikon

  • Траян — У этого термина существуют и другие значения, см. Траян (значения). Не следует путать с Троян. Марк Ульпий Нерва Траян лат. Marcus Ulpius Nerva Traianus …   Википедия

  • Trajan — Траян Traianus Скульптурное изображение Траяна …   Википедия

  • Марк Траян — Траян Traianus Скульптурное изображение Траяна …   Википедия

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”